Praha, Archiv Pražského hradu fond Knihovna Metropolitní kapituly u sv. Víta, ms. P X

Siglum: 
CZ-PKap P X
Shelfmark: 
ms. P X
Source type: 
Century: 
Formal description: 
perg.; ff. 279 (recte: 230)*; 41 x 61,5 cm; illumin.
Date: 
a. 1551-1552
Notation: 
notatio rhombica
Provenance: 
Praha, Ecclesia Cathedralis
Title: 
Graduale
Identification note: 

f. 29v: Anno a verbo incarnato MDXLI secunda die mensis Iunii Sancta Metropolitana Ecclesia Pragensis permissione divina per nunquam satis impiam ignis voraginem miserrime combusta est, non sine maximo eiusdem ecclesie supellectilis dispendio, utpote clenodiorum, sacrarum vestium, immunitatum, fundacionum, altariorum, et aliarum id genus rerum preciosarum: potissime librorum cantilenarum, quas vulgo vocant Psalteria, Gradualia, Antiphonalia. Tandem anno domini MVcLI, sub pontificatu Sanctissimi in Cristo patris et domini Iulii pape tercii, anno pontificatus eiusdem secundo imperante gloriosissimo Carolo quinto, Romanorum imperatore invictissimo, et regnante potentissimo Romanorum, Ungarie et Boemie etc. rege Ferdinando, principe catholico, reverendi ac venerabiles patres et domini Doctor Henricus Scribonius prepositus, Valentinus Misenus decanus, Ioannes a Puchow archidiaconus, Laurencius Tynensis scolasticus, Ioannes Przessticensis capelle Omnium sanctorum prepositus, Ioannes Masstiowiensis, Sigismundus Boleslawiensis, Wenceslaus Freinberk, Henricus Blatensis, prelati et canonici memorate ecclesie Pragensis tunc residentes, presentem librum in Dei optimi maximi laudem et honorem, ac sanctorum patronorum Viti, Venceslai, Adalberti, Sigismundi, Quinque fratrum, Procopii, Ludmille gloriam partim suis propriis impensis, partim aliorum piorum catholicorum subsidio de novo conscribere et resarcire fecerunt. Sit laus et graciarum accio deo altissimo. Amen.
f. 29v:         Liber hic scriptus et pictus est a Ioanne Taborino de monte Klokotino et Fabiano Puler.
f. 30r:         15 PF 52

Contents: 

/// ff. 18r-26v ///   Cantus ordinarii missae

/// f. 29r                  Toni super evangelio

f. 29v                        Inscriptiones et imago picta

ff. 30r-186v ///        PROPRIUM DE TEMPORE
                                 (Dominica I in Adventu Domini ~ Dominica XXIII post festum ss. Trinitatis)

/// f. 188r-188v       Officium missae in die Dedicationis ecclesiae

ff. 189r-195v            COMMUNE de BMV

ff. 196v-241r            COMMUNE SANCTORUM

ff. 241r-272v ///      PROPRIUM DE SANCTIS
                                 (s. Andreae ~ s. Katherinae)

ff. 273r-276v            Missa defunctorum

///ff. 277r-279v///   LIBER SEQUENTIARUM initio et fine carens

References: 
Podlaha (1922), No. 1680; Podlaha (1903), No. 122, pp. 235-245; Novotná (1992); Haug (1995), No. 105; RTB I
Notes: 
*In codice usque ad f. 272 folia numerata manu vetere sunt, in ff. 273-279 folia manu s. XX numerata sunt. Inter ff. 1-272 desunt 49 folia: ff. 1-17, ff. 19-24, f. 27, f. 28, ff. 31-36, ff. 39-44, f. 46, f. 129, f. 130, f. 158, ff. 171-176, f. 187, f. 271). Codex novam numerationem foliarum rectam non habet.